Otto Olsson (1879−1964)

Six Latin hymn

opus 40

1. Psalmus CXX
2. Canticum Simeonis
3. Psalmus CX
4. Jesu dulcis memoria
5. Ave Maris Stella
6. Rex gloriose Martyrum

  • Year of composition: Around 1912-13.
  • Work category: Mixed choir a cappella
  • Text author: Latin texts
  • Duration: Approx. 25-30 min
  • Detailed duration: 27 min (Eric Ericsson)

Examples of printed editions

Nordiska musikförlaget 4485

Description of work

1. Psalmus CXX: Andantino, quasi parlando D major 4/4
2. Canticum Simeonis: E major 4/4 (C), 3/4, 5/4
3. Psalmus CX: Andante con moto C major 12/8
4. Jesu dulcis memoria: Andante B-flat major 4/4, 3/2
5. Ave Maris Stella: Dorian mode on D d 4/4, 3/4
6. Rex gloriose Martyrum: Lento G minor 4/4


Libretto/text

1. Ad Dominum cum tribularer, clamavi: et exaudivit me. Domine libera animam meam a labiis iniquis: et a lingua dolosa. Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi: ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae: cum carbonibus desolatoriis. Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est, habitavi cum habitantibus Cedar: multum incola fuit anima mea. Cum his, qui oderunt pacem, eram pacificus: cum loquebar illis, inpugnabant me gratis.

2. Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace: Quia viderunt oculi mei salutare tuum quod parasti ante faciem omnium populorum: Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel. 

3. Confitebor tibi Domine in toto corde meo, in consilio justorum et congregatione. Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates ejus. Confessio et magnificentia opus ejus et justitia ejus manet in sæculum sæculi. Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus, escam dedit timentibus se. Memor erit in sæculum testamenti sui; virtutem operum suorum annuntiabit populo suo, ut det illis hereditatem Gentium; opera manuum ejus veritas et judicium. Fidelia omnia mandata ejus; confirmata in sæculum sæculi, facta in veritate et æquitate. Redemptionem misit Dominus populo suo; mandavit in æternum testamentum suum. Sanctum, et terribile nomen ejus; initium sapientiæ timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum; laudatio ejus manet in sæculum sæculi.

4. Jesu, dulcis memoria, dans vera cordis gaudia: sed super mel et omnia ejus dulcis praesentia.

Nil canitur suavius, nil auditur jucundius, nil cogitatur dulcius, quam Jesus Dei Filius.

Jesu, spes paenitentibus, quam pius es petentibus! quam bonus te quaerentibus! sed quid invenientibus?

Nec lingua valet dicere, nec littera exprimere: expertus potest credere, quid sit Jesum diligere.

Sis, Jesu, nostrum gaudium, qui es futurum praemium: sit nostra in te gloria, per cuncta semper saecula. Amen.

5. Ave, maris stella, Dei mater alma, atque semper virgo, felix cœli porta.

6. Rex gloriose martyrum, corona confitentium, qui respuentes terrea perducis ad cælestia.

Aurem benignam protinus appone nostris vocibus; tropæa sacra pangimus, ignosce quod deliquimus.

Tu vincis in martyribus parcendo confessoribus; tu vince nostra criminal donando indulgentiam.